Пиши Дома Нужные Работы

Обратная связь

Определите грамматические формы слов, указывая

- у глаголов: спряжение, время, залог, лицо, число

- у глагольных форм:вид глагольной формы – инфинитив, герундий (род), герундив (падеж)

- у существительных: склонение, род, число, падеж

- у прилагательных: склонение, род, степень сравнения, число и падеж:

Вариант 1: nomināres, maximus, accusator, discendo, ingens, imperāvit, facillima, loqueremur, animalis, locuti, advocatorum, justus, labora, docuerunt, narrāvisti, adversarii, narro, narrabantur, minor, judicibus.

Вариант 2: occupabantur, melior, occupabis, noli tacere, defendi, amicarum, difficillimus, praesens, eramus, erimus, amicitiae, poteramus, poterimus, dabant, dabuntur, pessimus, mentis, clarum.

Вариант 3: putas, putabis, videt, optimus, arbitria, discite, chartae, pactionibus, videbit, videbuntur, mendax, simillimum, facio, faciam, recta, emendandi, facietis, pejor.

Вариант 4: veritate, ornāvimus, obligationes, consiliis, ornaverunt, major, ornatur, ornabis, terribilis, humillima, legendi, mala, videris, vidit, videbatis, puniam, nolite accusāre, minimus, vectigalium, dice.

 

2. Переведите словосочетания и просклоняйте их:

Вариант 1:ille dux clarus, ea nox brevis, lapis grāvior.

Вариант 2:ille hostis fortis, nostrum exemplar, illa gens maxima.

Вариант 3:ea civitas libera, ille labor molestus, tempus difficilius.

Вариант 4:istud carmen pulchrum, illa virgo sapiens, mens celerior.

 

Просклоняйте глаголы в

а) praesens indicativi passivi

b) imperfectum indicativi activi

c) perfectum indicativi activi

d) futurum I indicativi activi

и переведите на русский язык формы 1 лица единственного числа и 3 лица множественного числа:

Вариант 1:a) absolvĕre, b) dāre, c) delēre, d) punīre.

Вариант 2:a) debēre, b) credĕre, c) finīre, d) locāre.

Вариант 3:a) docēre, b) consentīre, c) mandāre, d) suadēre.

Вариант 4:a) occidĕre, b) dubitāre, c) habēre, d) venīre.

 

4. Сделайте грамматический разбор предложений и переведите их на русский язык (в последних двух предложениях замените активную конструкцию пассивной или пассивную – активной):

Вариант 1:De te fabula narratur. Lingua celeries est, mens celerior. Victoria concordia gignitur. Hominis mens discendo alitur et cogitando. Lex reprobat moram. Vis legibus est inimica. Legis interpretatio legis vim obtinet. Leges de vi. Labores gignunt honores.



Вариант 2:Si discipuli bene student, a magistris laudantur. Antiqui putabant nihil sale et sole utilius esse. Statua advocate clari rosis ornatur. Vestis frigoris depellendi causa reperta est. Pollicitatio donationis inter privatos vim obligationis non inducit. Nulla emptio sine pretio esse debet. Dos sine matrimonio esse non potest. Non cogitur filius familias uxorem ducĕre.

Вариант 3:Libertas, leges et pax sunt optima dona. Nemo debet bis puniri pro uno delicto. Omnis eloquendi elegantia augetur legendis oratoribus et poetis. Et liberis et viris libri legendi sunt. Filius familias miles matrimonium sine patris voluntate non contrahit. Invitam libertam uxorem ducĕre patronus non potest. Judices non tenentur exprimĕre causam sententiae suae. Nemo alieno nomine lege agĕre potest.

Вариант 4:Meus amicus litteras scripsit. Bene imperāre difficillimum est. Maximum remedium irae mora est. Gallia a Romanis expugnabatur. Recte ac vere videtur Ovidius dixisse emendandi laborem majorem esse, quam scribendi. Societates vectigalium publicorum. Opĕrae servorum vel animalium. Servitutem mortalitati fere comparamus. Graeci monumenta exstruebant.

 

5. Переведите предложения на латинский язык:

Вариант 1.Судья видит, что все обвиняемые уже в суде. Не говорите, если не знаете. Дело ведется самым лучшим адвокатом.

Вариант 2.Место украшается человеком. Верь, люби, надейся. Мы знаем, что судьба слепа.

Вариант 3.Известно, что человек красит место. Что делаешь, всегда делай хорошо. Вина этой рабыни самая тяжелая.

Вариант 4.Расскажите о вашем деле. Сегодня в суд придете? Мы верим, что наш судья – справедливый человек.

6. Переведите текст:

Вариант 1:

De Italia

Italia est magna paeninsula Europae. Incolas Italiae terra fecunda alit. In terra agricolae laborant. Familiae agricolarum in casis parvis habitant. Italia silvas magnas et pulchras habet. In silvis, ubi bestiae vivunt, multae herbae et aliae plantae sunt. Italiam aqua Hadriae quoque alit. In aqua Hadriae nautae nāvigant. Familiae nautarum in ora maritima vitam agunt. Hic mercatura floret.

Familiae agricolarum et nautarum historiam Italiae libenter audiunt et fabulas poetarum quoque saepe legunt. Historia docet, fabula delectat.

De actionibus

1. Nihil alius est actio quam jus, quod sibi debetur, judicio persequendi.

2. Actionum genera sunt duo: in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur.

3. In personam actio est qua agimus cum aliquo, qui nobis vel ex contractu vel ex delicto obligatus est, id est quotiens intendimus eum dāre, facere, praestāre, oportere.

4. In rem actio est, cum aut corporalem rem intendimus nostram esse aut jus aliquod nobis competere, velut utendi-fruendi, agendi, aquae ducendi.

5. In rem actio adversus eum est qui rem possidet. In personam actio adversus eum locum habet qui obligatus est nobis.

Вариант 2:

De testamentis

In eo, qui testamentum facit, integritas mentis, non corporis sanitas exigenda est. Qui in potestate pārentis est, testamenti faciendi jus non habet. Surdus mutus testamentum facere non possunt. Relegati in insulam et quibus terra Italica et sua provincia interdicitur testamenti faciendi jus retinent. Hi vero, qui ad ferrum aut ad bestias aut in metallum damnantur, libertatem perdunt et testamenti factionem amittunt.

De servitutibus

Servitutes aut personarum sunt, ut usus et usus-fructus, aut rerum, ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum. Servitutes rusticorum praediorum sunt hae: iter, actus, via, aquaeductus. Iter est jus eundi, ambulandi hominis, non etiam jumentum agendi. Actus est jus agendi vel jumentum vel vehiculum. Itaque qui iter habet, actum non habet, qui actum habet, et iter habet etiam sine jumento. Via est jus eundi et agendi et ambulandi: nam et iter et actum in se via continet. Aquaeductus est jus aquam ducendi per fundum alienum.

Вариант 3:

De magistratibus Romanorum

Principatus magistratuum Romae in manibus consulum erat. Consules erant magistratus annui; consulibus erant imperium et potestas; praeterea consul erat judex et pontifex maximus. Item ordinarii magistratus alii erant.

Primum praetor unus erat, qui urbanus appellabatur. Praetor jurisdictionem habet et dat judicem.

Deinde praetor peregrinus erat, qui item jus dicebat ex jure peregrinorum (aut gentium). Aediles (duo plebeii, duo curules) curam urbem, annonae et ludorum habebant. Quaestores aerarium curabant. Censores censum agebant, etiam mores civium regebant atque senātum legebant.

Extraordinarii magistratus Romae erant dictator, magister equitum, decemviri, tribuni militum (aut plebis) consulāre potestate. Dictator a senatu creabatur. Magister equitum erat collega ducis. Decemviri collegium ex decem viris appellabantur. Tribuni plebis personae sacrosanctae, primum duo, postero tempore decem erant.

Вариант 4:

 

Capitis deminutio

Capitis deminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Nam tria habemus: libertatem, civitatem, familiam. Si libertatem amittimus, maxima est capitis deminutio. Si libertatem retinemus, sed civitatem amittimus, media est capitis deminutio. Si et libertas et civitas retinentur, familia tantum mutatur, minima est capitis deminutio.

De servis Romanorum

Antiquis temporibus captivos in bellis Romani non necabant, sed illi servorum modo in civitatibus victorum suorum vivebant et dominis opulentis et superbis servebant. Multi servi jam in condicione servorum nati erant. Etiam cives liberi, qui pecuniam debitam solvere non poterant, libertatem amittebant, et creditores illos servitute afficiebant. Domini in servos vitae necisque potestatem habebant. Servi privati apud dominos loco ministrorum, medicorum aut magistrorum serviebant, servi publici in agris summa corporum contentione laborabant. Servi miseri saepe a dominis fugiebant. Servos fugitivos domini duris poenis afficiebant. Multos etiam cruci affigebant et morte puniebant. Nonnumquam servi etiam contra dominos arma movebant. Magnam servorum seditionem Spartacus regebat.

 


 

Приложение 5

Тексты для самостоятельного перевода

Judicium

Optĭmum judicium est placĭda conventio, facta vel ab ipsis, inter quos lis est, vel ab arbĭtro. Haec si non procēdit, veniunt in forum (olim judicābant in foro, hodie in praetorio), cui praesĭdet judex cum assessorĭbus. Dicographus vota calămo scribit. Actor accūsat reum et prodūcit testes contra illum. Reus excūsat se per advocātum, cui contradīcit actōris procurātor. Tum judex sententiam pronuntiat absolvens insontem et damnans sontem ad poenam vel mulctam vel supplicium. (J. Amos Comenius).

 

Jus civile et jus gentium

Omnes popŭli, qui legĭbus et morĭbus reguntur, partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utuntur.

Nam jus, quod (quisque) popŭlus ipse sibi constituit, id ipsīus civitātis proprium est vocaturque jus civīle, quasi jus proprium civitātis.

Quod autem naturālis ratio inter omnes homĭnes constituit, id apud omnes popŭlos custodītur vocaturque jus gentium, quasi eo jure omnes gentes utuntur.

Popŭlus ităque Romānus partim suo proprio, partim commūni omnium homĭnum jure utĭtur. (Gajus)

 

De judiciis publicis

Judicia publĭca in republĭca Romāna haec erant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii vel per duumvĭros perduelliōnis capĭtis condemnabātur, is lege Valeria de provocatiōne ad popŭlum provocāre potĕrat et tum ejus res comitiis centuriātis agebātur. Comitiis centuriātis reus aut absolvebātur aut condemnabātur.

Si quis a magistrātu mulctae condemnabātur supra, quam lex Aternia Tarpeja permittēbat, id est supra, quam duae oves et triginta boves vel tria milia assum et viginti, condemnātus etiam ad popŭlum provocāre potĕrat et tum comitiis tribūtis reus aut absolvebātur aut certae mulctae condemnabātur.

Postea judicia publĭca ad quaestiōnes perpetuas perveniēbant. Prima quaestio perpetua ex lege Calpurnia de pecuniis repetundis anno sexagesĭmo quarto (ab U. c.) constitūta est.

Deinde eōdem saecŭlo secundum leges Iulias et Cornelias questiōnes perpetuae constitūtae sunt, quae de aliis criminĭbus judicia commitēbant, uti de crimĭne majestātis, de adulteriis, de sicariis et veneficiis, de parricidio, de peculātu, de ambĭtu, de annōna et cetĕris criminĭbus.

Publicōrum judiciōrum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. Capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exsilium est, hoc est aqua et igni interdictio.

 

De fontibus juris Romani

Jus popŭli Romāni constat ex legĭbus, plebiscītis, senātus consultis, constitutionĭbus princĭpum, edictis eōrum, qui jus edicendi habent, responsis prudentium. Lex est, quod popŭlus jubet atque constituit. Plebiscītum est, quod plebs jubet atque constituit. Plebs autem a popŭlo eo distat, quod popŭli appellatiōne universi cives significantur; plebis autem appellatiōne cetĕri cives sine patriciis significantur. Sed postea lex Hortensia lata est, qua plebiscīta universum popŭlum tenēbant; ităque eo modo legĭbus exaequāta sunt.

Senātus consultum est, quod senātus jubet atque constituit: idque legis vicem obtĭnet.

Constitutio princĭpis est, quod imperātor decreto vel edicto vel epistŭla constituit.

Edicta sunt praecepta eōrum, qui jus edicendi habent; jus autem edicendi habent magistrātus popŭli Romāni. Sed amplissĭmum jus est in edictis duōrum praetōrum, urbāni et peregrīni, quorum jurisdictiōnem in provinciis praesĭdes eārum habent; item in edicto aedilium curulium.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eōrum, quibus permissum est jura condĕre. Si sententiae eōrum omnium in unum concurrunt, id, quod ita sentiunt, legis vicem obtĭnet; si vero dissentiunt, judĭci licet (quamlĭbet) sententiam sequi; idque rescripto divi Hadriāni significātur. (Gajus)

 

In jure cessio

1. In jure cessio hoc modo fit: apud magistrātum popŭli Romāni, velut praetōrem, is, cui res in jure cedĭtur, rem tenens, ita dicit: "Hunc ego homĭnem ex jure Quiritium meum esse ajo". Deinde postquam hic vindicavĕrit, praetor interrŏgat eum, qui cedit, an contra vindĭcet. Quo (eo) negante aut tacente tunc ei qui vindicavĕrit, eam rem addīcit. Hoc fiĕri potest etiam in provinciis apud praesĭdes eārum.

2. Plerumque tamen mancipationĭbus utĭmur: quod enim ipsi per nos praesentĭbus amīcis agĕre possŭmus, hoc non interest nec necesse (est) cum majōre difficultāte apud praetōrem aut apud praesĭdem provinciae agĕre (Gajus).

 

Марк Туллий Цицерон

Первая речь против Катилины

(отрывок)

Quo usque tandem abutēre, Catilīna, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus elūdet (упорствовать)? quem ad finem sese effrenāta jactābit audacia (ты будешь кичиться своей дерзостью?)? Nihilne te nocturnum praesidium Palatii (Палатинского холма), nihil urbis vigiliae, nihil timor popŭli (Nihil ... nihil ... nihil — нисколько … ни … ни), nihil concursus bonōrum (=bonōrum civium — благонамеренных граждан) omnium, nihil hic munitissĭmus (неприкосновенное) habendi senātus locus (=locus, in quo senātus habētur - место заседания сената), nihil horum (здесь присутствующих) ora vultusque (выражение лиц) movērunt te (подействовали на тебя)? Patēre tua consilia non sentis? constrictam jam horum omnium scientia tenēri (constrictam... tenēri - обессилен) conjuratiōnem tuam non vides? Quid proxĭma (в сегодняшнюю), quid superiōre (во вчерашнюю) nocte egĕris, ubi fueris (quid ... egĕris..., ubi fuĕris... - косвенные вопросы в зависимости от ignorāre), quos convocavĕris, quid consilii cepĕris, quem nostrum ignorāre arbitrāris? 0 tempŏra! 0 mores! Senātus haec intellĕgit, consul videt, hic tamen vivit. Vivit? Immo vero etiam in senātum venit, fit publĭci consilii partĭceps, notat et designat ocŭlis ad caedem unumquemque nostrum: nos autem, fortes viri, satis facĕre rei publĭcae vidēmur, si istīus furōrem ac tela vitēmus. Ad mortem te, Catilīna, duci jussu consŭlis jam pridem oportēbat, in te conferri pestem, quam tu in nos machināris. An vero vir amplissĭmus P. Scipio, pontĭfex maxĭmus, Ti. Graechum, mediocrĭter labefactantem statum rei publĭcae, privātus interfēcit: Catilīnam, orbem terrae caede atque incendiis vastāre cupientem, nos consŭles perferēmus? Nam illa nimis antīqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Spurium Maelium, novis rebus studentem, manu sua occīdit. Fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus, ut viri fortes acriorĭbus suppliciis civem perniciōsum quam acerbissĭmum hostem coërcērent. Habēmus senātus consultum in te, Catilīna, vehĕmens et grave; non deest rei publĭcae consilium neque auctorĭtas hujus ordĭnis: nos, nos, dico aperte, consŭles desŭmus.


Приложение 6

Вопросы для самоконтроля

1. Что такое дифтонги? Сколько дифтонгов в латинском языке, как они произносятся? В каких случаях гласные дифтонгов читаются раздельно?

2. Назовите правила чтения букв: c, s, x, y, z.

3. Каковы правила чтения буквосочетаний: ch, ph, rh, th, ngu, qu, su, ti.

4. Как делятся латинские слова на слоги?

5. Как определяются долгота и краткость гласных в латинском языке?

6. Назовите правила постановки ударения в словах латинского языка?

7. Сколько склонений существительных в латинском языке? Как определяется тип склонения существительного?

8. Как записываются латинские существительные в словаре? Чем обусловлена подобная запись?

9. Какие существительные относятся к I склонению? Признак I склонения? Каковы падежные окончания существительных I склонения?

10. Каков порядок слов в предложении в латинском языке?

11. Как записываются латинские глаголы в словаре? Почему принята такая запись?

12. Как определяется основа инфекта?

13. По какому признаку латинские глаголы делятся на IV спряжения?

14. Как образуется Praesens indicativi activi?

15. Назовите особенности образования форм indicativi activi глаголов I, II, IV спряжений.

16. Какие существительные относятся ко II склонению? Признак II склонения?

17. В чем особенность склонения имен мужского рода на -er? Назовите особенности склонения имен среднего рода.

18. Как записываются прилагательные I - II склонения в словаре? Как они склоняются?

19. Назовите формы притяжательных местоимений. Как они склоняются?

20. Как образуется Imperativus sing., pl. в положительной и отрицательной формах?

21. Какими падежами управляют латинские предлоги?

22. В чем состоит особенность употребления союза que?

23. Чем отличается образование форм Praesens indicativi activi и Praesens indicativi passivi? Что у них общего?

24. Как образуются формы пассивного залога у глаголов?

25. Как образуется Infinitivus praesentis passivi?

26. Какие существительные относятся к III склонению? Признак III склонения.

27. В чем состоит особенность словарной записи существительных III склонения?

28. Какие существительные склоняются по согласному варианту III склонения?

29. Назовите особенности существительных III склонения гласного и смешанного вариантов.

30. Какое действие выражает глагол в Imperfectum?

31. Как образуется Imperfectum глаголов I-IV спряжений?

32. Что общего в образовании форм Praesens и Imperfectum?

33. Какие прилагательные относятся к III склонению? Как они записываются в словаре? Как они склоняются?

34. Сколько степеней сравнения в латинском языке и как они называются?

35. Как образуется сравнительная степень прилагательных?

36. Как образуется превосходная степень прилагательных?

37. Какие прилагательные образуют степени сравнения супплетивным способом?

38. Какие типы наречий существуют в латинском языке?

39. Как образуется Perfectum indicativi activi глаголoв I-IV спряжений?

40. Как различаются между собой времена Imperfectum и Perfectum?

41. Как спрягается глагол esse в Praesens, Futurum I, Perfectum и Imperfectum?

42. Что представляет собой синтаксический оборот Accusativus cum infinitivo? Чему он соответствует в русском языке? Какие части речи входят в состав оборота?

43. От каких глаголов зависит оборот Accusativus cum infinitivo? Как переводится на русский язык оборот Accusativus cum infinitivo?

44. Что представляет собой синтаксический оборот Nominativus cum infinitivo? В каких случаях он употребляется?

45. Как образуется Futurum I для глаголов I-II спряжений? III-IV спряжений?

46. Что общего в образовании времен Praesens, Imperfectum, Futurum I?

47. Какие существительные относятся к IV склонению? Как они изменяются по числам и падежам?

48. Назовите особенности существительных V склонения.

49. В чем особенность префиксального словообразования в латинском языке?

50. На какие разряды делятся имена числительные в латинском языке? Как образуются числительные?

51. В чем особенность склонения числительных в латинском языке?

52. Какое значение имеет сослагательное наклонение в латинском языке? В чем специфика его употребления?

53. Как образуются формы сослагательного наклонения?

54. Что такое герундий? Как он образуется? Сколько падежных форм имеет герундий? Как они переводятся на русский язык?

55. Что такое герундив? Как он образуется? Назовите функции герундива в предложении. В каком падеже употребляется объект действия при герундиве?

56. Что такое супин? Как он образуется? Какие существуют особенности употребления супина?

 


Приложение 7






ТОП 5 статей:
Экономическая сущность инвестиций - Экономическая сущность инвестиций – долгосрочные вложения экономических ресурсов сроком более 1 года для получения прибыли путем...
Тема: Федеральный закон от 26.07.2006 N 135-ФЗ - На основании изучения ФЗ № 135, дайте максимально короткое определение следующих понятий с указанием статей и пунктов закона...
Сущность, функции и виды управления в телекоммуникациях - Цели достигаются с помощью различных принципов, функций и методов социально-экономического менеджмента...
Схема построения базисных индексов - Индекс (лат. INDEX – указатель, показатель) - относительная величина, показывающая, во сколько раз уровень изучаемого явления...
Тема 11. Международное космическое право - Правовой режим космического пространства и небесных тел. Принципы деятельности государств по исследованию...



©2015- 2018 pdnr.ru Все права принадлежат авторам размещенных материалов.